HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XVI: De impleta prophetia Joel

#Act. II

His auditis, compuncti sunt corde, et ita impleta est prophetia Joelis, quia post ignem Spiritus sancti secutus est vapor compunctionis. Et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Quid faciemus, viri fratres? Ad quos Petrus: Poenitentiam agite. et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti ut loquamini variis linguis, sicut et nos. Et hoc erat signum familiare in primitiva Ecclesia, quia fere omnes ascendentes de lavacro loquebantur omnibus linguis. Et nota quod ait Petrus: Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi. Formam namque traditam a Domino, qua exprimitur Trinitas, diu in primitiva Ecclesia subticuerunt apostoli, utentes hac forma verborum. Baptizo te in nomine Jesu Christi, ut ita dilatarent nomen Christi. Aliis verbis pluribus exhortatus est eos Petrus. Et qui receperunt sermonem ejus baptizati sunt. Et appositae sunt numero fidelium in die illa, scilicet ipsa die Pentecostes, animae circiter tria millia. Et erant perseverantes in doctrina apostolorum, et in communione fractionis panis, et Eucharistiae, quia in primitiva Ecclesia crebro unanimiter conveniebant, ad percipiendam eucharistiam, vel in communione fractionis panis quotidiani, qui singulis quotidie ab apostolis frangebatur, nihil enim habebant proprium. Sed et praedia vendiderant, et posuerant pretia ante pedes apostolorum, qui singulis diebus mane ascendebant in templum ad orationem. Sed postea redeuntes singulis distribuebant panem, prout cuique opus erat.